Benedictionum ac Instructionum
V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Orémus. Oratio.
Dómine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui dixísti : Sínite párvulos veníre ad me, tálium est enim regnum cælórum : super hunc púerum tuum virtútem bene+dictionis tuæ infúnde, ac ad Ecclésiæ et paréntum illíus fidem ac devotiónem réspice ; ut virtúte ac sapiéntia apud Deum et hómines profíciens, ad optátam pervéniat senectútem, et salútem consequátur ætérnam : Qui vivis et regnas in sæcula sæculórum.
R. Amen.
Psalmus 112
Laudáte, púeri, Dóminum : * laudáte nomen Dómini.
Sit nomen Dómini benedíctum, * ex hoc nunc, et usque in sæculum.
A solis ortu usque ad occásum, * laudábile nomen Dómini.
Excélsus super omnes Gentes Dóminus, * et super cælos glória ejus.
Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat, * et humília réspicit in cælo et in terra ?
Súscitans a terra ínopem : * et de stércore érigens páuperem.
Ut cóllocet eum cum princípibus, * cum princípibus pópuli sui.
Qui habitáre facit stérilem in domo, * matrem filiórum lætántem.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto ;
Sicut erat in princípio et nunc et semper * et in sæcula sæculórum. Amen.
Kýrie, eléison.
Christe, eléison.
Kýrie, eléison.
V. Pater noster... secreto usque ad... et ne nos indúcas in tentatiónem.
R. Sed libéra nos a malo.
Benedíctio Dei omnipoténtis, Pa+tris, et Fílii, et Spíritus Sancti, descéndat super te, et máneat semper.
R. Amen.