← Retour au site

Benedictionum ac Instructionum

Benedictio Olei

V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.


Exorcismus

Exorcízo te, creatúra ólei, per Deum + Patrem omnipoténtem, qui fecit cælum et terram, mare, et ómnia, quae in eis sunt. Omnis virtus adversárii, omnis exércitus diáboli, et omnis incúrsus, omne phantásma sátanæ eradicáre, et effugáre ab hac creatúra ólei, ut fiat ómnibus, qui eo usúri sunt, salus mentis et córporis, in nómine Dei + Patris omnipoténtis et Iesu + Christi Fílii eius Dómini nostri et Spíritus + Sancti Parácliti, et in caritáte eiúsdem Dómini nostri Ieus Christi : Qui ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos, et sæculum per ignem.


Benedictio

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.


V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.


Orémus.          Oratio.

Dómine Deus omnípotens, cui astat exércitus Angelórum cum tremóre, quorum servítium spirituále cognóscitur, dignáre respícere, bene+dícere, et sancti+ficáre hanc creatúram ólei, quam ex olivárum succo eduxísti, et ex eo infírmos inúngi mandásti, quátenus sanitáte percépta, tibi Deo vivo et vero grátias ágerent : præsta, quæsumus : ut hi, qui hoc óleo, quod in tuo nómine bene+dícimus, usi fúerint, ab omni languóre, omníque infirmitáte, atque cunctis insídiis inimíci liberéntur, et cunctæ adversitátes separéntur a plasmáte tuo, quod pretióso sánguine Fílii tui redemísti, ut numquam lædatur a morsu antíqui serpéntis. Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum : qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.


Et aspergatur aqua benedicta.