← Retour au site

Benedictionum ac Instructionum

Benedictio infantis

V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.


V. Deus noster miserétur.

R. Custódiens párvulos Dóminus.


V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.


V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.


Orémus.          Oratio.

Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi, qui ante ómnia sæcula génitus, in témpore tamen infans esse voluísti, et huius ætátis díligis inocéntiam ; qui párvulos tibi oblátos amánter compléxus es, iísque bene+dixísti : (infántem istum vel infántes istos) præveni in benedictiónibus dulcédinis, et præsta, ne malítia mutet intelléctum (eius vel eórum) : (eíque vel eísque) concéde, ut (profíciens vel proficiéntes) ætáte, sapiéntia et grátia, tibi semper placére (váleat vel váleant) : Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.


Deinde sacedos infantem, vel infantes, aspergit aqua benedicta, dicens :

Pax et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris + et Fílii et Spíritus Sancti, descéndat super (te vel vos), et máneat semper.

R. Amen.