← Retour au site

Benedictionum ac Instructionum

Ordo ministrandi Sacramentum Extremæ Unctionis

1. Sacerdos Sacramentum Extremæ Unctionis ministraturus, quatenus fieri poterit, parari curet apud infirmum mensam mappa candida coopertam, item que vas, in quo sit bombacium, seu quid simile in sex globulos distinctum, ad abstergendas partes inunctas ; medullam panis ad detergendos digitos ; et aquam ad abluendas Sacerdotis manus ; ceream item candelam, quæ deinde accensa ipsi ungenti lumen præbeat. Denique operam dabit, ut quanta poterit munditia ac nitore hoc Sacramentum ministretur.

2. Deinde convocatis Clericis seu ministris, vel saltem uno Clerico, qui crucem sine hasta, aquam benedictam cum aspersorio, et librum Ritualem deferat, ipse Parochus decenter accipit vas sacri Olei infirmorum sacculo serico violacei coloris inclusum, illudque caute deferat, ne effundi possit. Quod si longius iter peragendum, aut etiam equitandum sit, vel alias adsit periculum effusionis, vas Olei sacculo, aut bursa inclusum, ut dictum est, ad collum appendat, ut commodius et securius perferat. Procedat autem sine sonitu campanulæ.

3. Cum perventum fuerit ad locum, ubi jacet infirmus, Sacerdos intrans cubiculum, dicit :

V. Pax huic dómui.

R. Et ómnibus habitántibus in ea.

4. Deinde deposito Oleo super mensam, superpelliceo, stolaque violacea indutus, ægroto crucem pie deosculandam porrigit ; mox in modum crucis aqua benedicta eum, et cubiculum, et circumstantes aspergit, dicens Antiphonam : Aspérges, me, Dómine, etc. Quod si ægrotus velit confiteri, audiat illum, et absolvat. Deinde piis verbis illum consoletur, et de hujus Sacramenti vi, atque efficacia, si tempus ferat, breviter admoneat : et quantum opus sit, ejus animam confirmet, et in spem erigat vitæ æternæ.

5. Postea dicit :

V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.


V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.          Oratio.

Intróeat, Dómine Jesu Christe, domum hanc sub nostræ humilitátis ingréssu, ætérna felícitas, divína prospéritas, seréna lætítia, cáritas fructuósa, sánitas sempitérna : effúgiat ex hoc loco accéssus dæmonum : adsint Angeli pacis, domúmque hanc déserat omnis malígna discórdia. Magnífica, Dómine, super nos nomen sanctum tuum ; et béne+dic nostræ conversatióni : sanctífica nostræ humilitátis ingréssum, qui sanctus et qui pius es, et pérmanes cum Patre et Spíritu Sancto in sæcula sæculórum.

R. Amen.

Orémus, et deprecémur Dóminum nostrum Jesum Christum, ut benedicéndo bene+dicat hoc tabernáculum, et omnes habitántes in eo, et det eis Angelum bonum custódem, et fáciat eos sibi servíre ad considerándum mirabília de lege sua : avértat ab eis omnes contrárias potestátes : erípiat eos ab omni formídine, et ab omni perturbatióne, ac sanos in hoc tabernáculo custodíre dignétur. Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat Deus in sæcula sæculórum.

R. Amen.

Orémus.          Oratio.

Exáudi nos, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérnæ Deus : et míttere dignéris sanctum Angelum tuum de cælis, qui custódiat, fóveat, prótegat, vísitet, atque deféndat omnes habitántes in hoc habitáculo. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

6. Quæ Orationes, si tempus non patiatur, ex parte, vel in totum poterunt omitti. Tunc de more facta confessione generali, latino vel vulgari sermone, Sacerdos dicit in singulari numero ;: Misereátur tui, etc., Indulgéntiam... tuórum tríbuat tibi, etc.

7. Antequam Parochus incipiat ungere infirmum, moneat astantes, ut pro illo orent, et, ubi commodum sit, pro loco et tempore, et astantium numero, vel qualitate, recitent septem Psalmos Pœnitentiales cum Litaniis Sanctorum, vel alias preces, dum ipse Unctionis Sacramentum administrat. Mox, extensa manu dextera super caput infirmi, dicit :

In nómine Pa+tris, et Fí+lii, et Spíritus + Sancti, extinguátur in te omnis virtus diáboli per impositiónem mánuum nostrárum, et per invocatiónem gloriósæ et sanctæ Dei Genitrícis Vírginis Maríæ, ejúsque ínclyti Sponsi Joseph, et ómnium sanctórum Angelórum, Archangelórum, Mártyrum, Confessórum, Vírginum, atque ómnium simul Sanctórum. Amen.

8. Deinde, intincto pollice in Oleo sancto, in modum crucis ungit infirmum in partibus hic subscriptis, aptando proprio loco verba formæ in hunc modum :

Ad oculos :

Per istam sanctam Unctió+nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per visum deliquísti. Amen.

9. Minister vero, si est in Saccris, vel ipsemet Sacerdos, post quamlibet Unctionem, tergat loca inuncta novo globulo bombacii, vel rei similis, eumque in vase mundo reponat, et ad ecclesiam postea deferat, comburat, cineresque projiciat in sacrarium.

Ad aures :

Per istam sanctam Unctió+nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per audítum deliquísti. Amen.

Ad nares :

Per istam sanctam Unctió+nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per odorátum deliquísti. Amen.

Ad os, compressis labiis :

Per istam sanctam Unctió+nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per gustum et locutiónem deliquísti. Amen.

Ad manus :

Per istam sanctam Unctió+nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per tactum deliquísti. Amen.

10. Et adverte, quod Sacerdotibus, ut dictum est, manus non inunguntur interius, sed exterius.

Ad pedes :

Per istam sanctam Unctió+nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per gressum deliquísti. Amen.

11. Hæc autem unctio ad pedes, ut dictum est, ex qualibet rationabili causa omitti potest.

12. Quibus omnibus peractis, Sacerdos pollicem fricat cum medulla panis, manus lavat linteoque abstergit ; aqua vero lotionis cum pane, suo tempore, mittatur in sacrarium, vel, si hoc desit, in ignem. Deinde dicit :

V. Kýrie eléison. Christe, eléison. Kýrie eléison.

V. Pater noster... secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem.

R. Sed líbera nos a malo.


V. [Salvum fac servum tuum vel Salvam fac ancíllam tuam].

R. Deus meus, sperántem in te.


V. Mitte ei, Dómine, auxílium de sancto.

R. Et de Sion tuére [eum vel eam].


V. Esto ei, Dómine, turris fortitúdinis.

R. A fácie inimíci.


V. Nihil profíciat inimícus in [eo vel ea].

R. Et fílius iniquitátis non appónat nocére ei.


V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.


V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.          Oratio.

Dómine Deus, qui per Apóstolum tuum Jacóbum locútus es : Infirmátur quis in vobis ? indúcat presbýteros Ecclésiæ et orent super eum, ungéntes eum óleo in nómine Dómini : et orátio fídei salvábit infírmum, et alleviábit eum Dóminus : et si in peccátis sit, remitténtur ei ; cura, quæsumus, Redémptor noster, grátia Sancti Spíritus languóres istíus [infírmi vel infírmæ], ejúsque sana vúlnera, et dimítte peccáta, atque dolóres cunctos mentis et córporis ab [eo vel ea] expélle, plenámque intérius et extérius sanitátem misericórditer redde, ut, ope misericórdiæ tuæ [restitútus vel restitúta], ad prístina reparétur offícia. Qui cum Patre et eódem Spíritu Sancto vivis et regnas Deus, in sæcula sæculórum.

R. Amen.

Orémus.          Oratio.

Réspice, quæsumus, Dómine [fámulum tuum vel fámulam tuam] N. in infirmitáte sui córporis fatiscéntem, et ánimam réfove, quam creásti : ut, castigatiónibus [emendátus vel emendáta], se tua séntiat medicína [salvátum vel salvátam]. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Orémus.          Oratio.

Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, qui, benedictiónis tuæ grátiam ægris infundéndo corpóribus, factúram tuam multíplici pietáte custódis : ad invocatiónem tui nóminis benígnus assíste ; ut [fámulum tuum vel fámulam tuam] ab ægritúdine [liberátum vel liberátam], et sanitáte [donátum vel donátam], déxtera tua érigas, virtúte confírmes, potestáte tueáris, atque Ecclésiæ tuæ sanctæ, cum omni desideráta prosperitáte, restítuas. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

13. Ad extremum, pro personæ qualitate, salutaria monita breviter præbere poterit, quibus infirmus ad moriendum in Domino confirmetur et ad fugandas dæmonum tentationes roboretur.

14. Denique aquam benedictam, et crucem nisi aliam habeat, coram eo relinquat, ut illam frequenter aspiciat, et pro sua devotione osculetur et amplectatur.

15. Admoneat etiam domesticos et ministros infirmi, ut, si morbus ingravescat, vel infirmus incipiat agonizare, statim ipsum Parochum accersant, ut morientem adjuvet, ejusque animam Deo commendet : sed si mors immineat, priusquam discedat, Sacerdos animam Deo rite commendabit.

16. Quæ autem pertinent ad visitationem, curamque infirmorum, et ad juvandos morientes, ad commendationem animæ, et ad exsequias, infra suis locis præscribuntur.

Ritus benedictionis apostolicæ cum indulgentia plenaria in articulo mortis

17. Tum piis ipsum verbis consoletur, in spem erigens, fore, ut ex divinæ minificentiæ largitate eam pœnarum remissionem, et vitam sit consecuturus æternam. Postea dicat :

V. Adjutórium nostrum in nomine Dómini.

R. Qui fecit cælum et terram.


Ant. Ne reminiscáris, Dómine, delícta [fámuli tui vel fámulæ tuæ], neque vindíctam sumas de peccátis ejus.


Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison.

Pater noster... secreto usque ad

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.

R. Sed libera nos a malo.


V. [Salvum fac servum tuum vel Salvam fac ancíllam tuam].

R. Deus meus, sperántem in te.


V. Domine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.


V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.          Oratio.

Clementíssime Deus, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui néminem vis períre in te credéntem atque sperántem : secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice propítius [fámulum tuum N., quem vel fámulam tuam N., quam] tibi vera fides et spes christiána comméndant. Vísita [eum vel eam] in salutári tuo, et, per Unigéniti tui passiónem et mortem, omnium ei delictórum suórum remissiónem et véniam cleménter indúlge ; ut eius ánima in hora éxitus sui te júdicem propitiátum invéniat, et in sanguine ejúsdem Fílii tui ab omni mácula ablúta, transíre ad vitam mereátur perpétuam. Per eúndem Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.


18. Tunc dicto ab uno e Clericis astantibus Confiteor :

Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et vobis, fratres : quia peccávi nimis cogitatióne, verbo, et ópere : mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ídeo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos, fratres, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.

V. Misereátur tui omnípotens Deus, et dimíssis peccátis tuis, perdúcat te ad vitam ætérnam.

R. Amen.

V. Indul+géntiam, absolutiónem, et remissiónem peccatórum tuórum tríbuat tibi omnípotens, et miséricors Dóminus.

R. Amen.


Dóminus noster Jesus Christus, Fílius Dei vivi, qui beáto Petro Apóstolo suo dedit potestátem ligándi atque solvéndi, per suam piíssimam misericórdiam recípiat confessiónem tuam, et restítuat tibi stolam primam, quam in Baptísmate recepísti : et ego facultáte mihi ab Apostólica Sede tribúta, indulgéntiam plenáriam et remissiónem ómnium peccatórum tibi concédo. In nomine Pa+tris, et Fílii, et Spíritus Sancti.

R. Amen.


Per sacrosáncta humánæ reparatiónis mystéria, remíttat tibi omnípotens Deus omnes præséntis et futúræ vitæ pœnas, paradísi portas apériat et ad gáudia sempitérna perdúcat.

R. Amen.


Benedícat te omnípotens Deus, Pa+ter, Fílius, et Spíritus Sanctus.

R. Amen.

19. Si vero infirmus sit adeo morti proximus, ut neque confessionis generalis faciendæ, neque præmissarum precum recitandarum suppetat tempus, statim Sacerdos Benedictionem ei impertiatur, dicendo :

Ego, facultáte mihi ab Apostólica Sede tribúta, et remissiónem omnium peccatórum tibi concédo. In nomine Pa+tris, et Fílii, et Spíritus Sancti.

R. Amen.

Per sacrosáncta humánæ reparatiónis mystéria, remíttat tibi omnípotens Deus omnes præséntis et futúræ vitæ pœnas, paradísi portas apériat et ad gáudia sempitérna perdúcat.

R. Amen.

Benedícat te omnípotens Deus, Pa+ter, Fílius, et Spíritus Sanctus.

R. Amen.

20. In casu vero necessitatis sufficit dicere :

Ego, facultáte mihi ab Apostólica Sede tribúta indulgéntiam plenáriam et remissiónem ómnium peccatórum tibi concédo, et benedíco te. In nomine Pa+tris, et Fílii, et Spíritus Sancti.

R. Amen.

Télécharger le livret...