Benedictionum ac Instructionum
Parochus, seu alius Sacerdos de Parochi licentia, superpelliceo et stola alba indutus, cum ministro deferente vas aquæ benedictæ in Fonte baptismali, atque ante infusionem Olei et Chrismatis acceptæ, Sabbato Sancto visitat domos suæ parœciæ, aspergens eas eadem aqua benedicta.
Ingrediens domum, dicit :
V. Pax huic dómui.
R. Et ómnibus habitántibus in ea.
Deinde aspergens loca præcipua domus, et habitantes in ea, dicit antiphonam :
Antiphona : Vidi aquam egrediéntem de templo, a látere dextro, allelúia : et omnes, ad quos pervénit aqua ista, salvi facti sunt, et dicent : allelúia, allelúia.
Ps. 117, 1. Confitémini Dómino, quóniam bonus : quóniam in sæculum misericórdia eius. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto : sicut erat in princípio, et nunc et semper : et in sæcula sæculórum. Amen.
Repetitur antiphona : Vidi aquam egrediéntem de templo, a látere dextro, allelúia : et omnes, ad quos pervénit aqua ista, salvi facti sunt, et dicent : allelúia, allelúia.
V. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, allelúia.
R. Et salutáre tuum da nobis, allelúia.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Orémus. Oratio.
Exáudi nos, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus : et sicut domos Hebræórum in éxitu de Ægýpto, agni sánguine linítas [quod pascha nostrum, in quo immolátus est Christus, figurábat], ab Angelo percutiénte custodísti ; ita míttere dignéris sanctum Angelum tuum de cælis, qui custódiat, fóveat, prótegat, vísitet, atque deféndat omnes habitántes in hoc habitáculo. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.
Ritus superius descriptus adhibetur, etsiamsi benedictio domorum fiat alia die intra Tempus Pascale pro locorum consuetudine.