Benedictionum ac Instructionum
V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Oremus. Oratio.
Bene+dic, Domine Deus, creaturam istam cretæ : ut sit salutaris humano generi ; et præsta per invocationem nominis tui sanctissimi, ut, quicumque ex ea sumpserint, vel ea in domus suæ portis scripserint nomina sanctorum tuorum Gasparis, Melchioris et Baltassar, per eorum intercessionem et merita, corporis sanitatem, et animæ tutelam, percipiant. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Et aspergantur aqua benedicta.
In ingressu :
V. Pax huic dómui.
R. Et omnibus habitántibus in ea.
Antiphona. Ab Oriente venérunt Magi in Bethlehem, adoráre Dóminum : et apértis thesauris suis pretiósa múnera obtulérunt, aurum Regi magno, thus Deo vero, myrrham sepulturæ eius. Allelúja.
Canticum Beatæ Mariæ Virginis
Lc I, 46-55
Magníficat * ánima mea Dóminum :
Et exaltávit spíritus meus * in Deo salutári meo.
Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ : * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna qui potens est : * Et sanctum nomen ejus.
Et misericórdia ejus a progénie in progénies * timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo : * Dispérsit supérbos mente cordis sui.
Depósuit poténtes de sede, * Et exaltávit húmiles.
Esuriéntes implévit bonis * Et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israël púerum suum, * Recordátus misericórdiæ suæ.
Sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham, et sémini ejus in sæcula.
Gloria Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper * et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. Ab Oriente venérunt Magi in Bethlehem, adoráre Dóminum : et apértis thesauris suis pretiósa múnera obtulérunt, aurum Regi magno, thus Deo vero, myrrham sepulturæ eius. Allelúja.
V. Pater noster secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem.
R. Sed líbera nos a malo.
V. Omnes de Saba vénient.
R. Aurum et thus deferéntes.
V. Domine exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Oremus. Oratio.
Deus, qui hodiérna die Unigénitum tuum géntibus stella duce revelásti : concéde propítius ; ut, qui iam te ex fide cognóvimus, usque ad contemplándam spéciem tuæ celsitúdinis perducámur. Per eúndem Dóminum nostrum.
R. Amen.
Responsorium.
Illumináre, illumináre, Jerúsalem quia venit lux tua : et glória Dómini super te orta est, Jesus Christus ex María Vírgine.
V. Et ambulábunt Gentes in lúmine tuo et reges in splendóre ortus tui.
R. Et glória Dómini super te orta est.
Oremus. Oratio.
Béne+dic, Dómine, Deus omnípotens, (locum istum vel domum istam) : ut sit in ea sánitas, cástitas, victóriæ, virtus, humílitas, bónitas, et mansuetúdo, plenitúdo legis, et gratiárum áctio Deo Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto ; et hæc benedíctio máneat super (hoc locum vel hanc domum) et super habitántes in (eo vel ea). Per Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.
Inscriptio foris ac intus :
id est, Caspard [Gaspard], Melchior et Baltazar, vel Chritus mansionem benedicat.