Benedictionum ac Instructionum
1. Ingrediens vero locum, ubi iacet infirmus, dicat :
V. Pax huic domui.
R. Et omnibus habitantibus in ea.
2. Tum depositum sacramentum super mensa, supposito corporali, genuflexus adorat, omnibus in genua procumbentibus : et mox accepta aqua benedicta, aspergit infirmum, et cubiculum, dicens antiphonam :
Aspérges me, Dómine, hyssópo, et mundábor ; lavábis me, et super nivem dealbábor.
Miserére mei, Deus, secúndum magnam misericórdiam tuam. Glória Patri et Fílio et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio et nunc et semper in sæcula sæculórum. Amen.
Aspérges me, Dómine, hyssópo, et mundábor ; lavábis me, et super nivem dealbábor.
3. Postea dicit :
V. Adjutórium nostrum in nomine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Oremus. Oratio.
Exáudi nos, Domine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus : et míttere dignéris sanctum Ángelum tuum de cælis, qui custódiat, fóveat, prótegat, vísitet, atque deféndat omnes habitantes in hoc habitáculo. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
4. His dictis, accedat ad infirmum, ut cognoscat, num sit bene dispositus ad accipiendum sacrum viaticum, et utrum velit aliqua peccata confiteri ; et illum audiat, atque absolvat : quamvis prius deberet esse rite confessus, nisi necessitas aliter urgeat.
5. Postea facta de more confessione generali, sive abinfirmo, sive eius nomine ab alio, sacerdos dicit :
Misereátur tui omnípotens Deus, et dimíssis peccátis tuis, perdúcat te ad vitam ætérnam. Amen.
Indul+géntiam, absolutiónem, et remissiónem peccatórum tuórum tríbuat tibi omnípotens et miséricors Dominus. Amen.
6. Deinde facta genuflexione, accipit sacramentum de vasculo, atque illud elevans ostendit infirmo, dicens :
Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi.
7. Et more solito ter dicat :
Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum ; sed tantum dic verbo, et sanábitur anima mea.
8. Et infirmus simul cum sacerdote dicat eadem verba, saltem semel ; submissa voce. Tum sacerdos dans infirmo Eucharistiam, dicat :
Áccipe, [frater vel soror] viáticum Córporis Dómini nostri Jesu Christi, qui te custódiat ab hoste malígno, et perdúcat in vitam ætérnam.
R. Amen.
9. Si vero communio non datur per modum viatici, dicat more ordinario :
Corpus Dómini nostri Jesu Christi custódiat ánimam tuam in vitam æternam. Amen.
10. Quod si mors immineat, et periculum sit in mora, tunc dicto Misereatur, etc, prædictis precibus omnibus, vel ex parte omissis, ei statim viaticum præbeatur.
11. Postea Sacerdos abluat digitos in vase cum aqua parato, nihil dicens, et abstergit purificatorio ; aqua vero ablutionis suo tempore mittitur in sacrarium, vel, si hoc desit, in ignem. Deinde dicit :
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio.
Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, te fidéliter deprecámur, ut accipiénti [fratri nostro vel sorori nostræ] sacrosánctum Corpus Dómini nostri Jesu Christi Fílii tui, tam córpori, quam ánimæ prosit ad remédium sempitérnum. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.
R. Amen.
Si pluribus simul infirmis :
Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, te fidéliter deprecámur, ut accipiéntibus [frátribus vel sorórisbus] nostris sacrosánctum Corpus Dómini nostri Jesu Christi Fílii tui, tam córpori, quam ánimæ prosit ad remédium sempitérnum. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.
R. Amen.
12. His expletis, si altera particula sacramenti superfuerit (superesse autem semper debet, præterquamin casu iam dicto), genuflectit, surgit, et accipiens vas cum sacramento, facit cum eo signum crucis super infirmum, nihil dicens, et reverenter illud deferens, ordine quo venerat, revertitur ad ecclesiam, dicendo psalmum : Laudate Dominum de cælis et alios psalmos et hymnos, prout tempus feret.
13. Cum pervenerit ad ecclesiam, ponit sacramentum super altare, adorat, deinde dicit :
V. Panem de cælo præstitisti ei.
R. Omne delectamentum in se habentem.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio.
Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuæ memoriam reliquísti : tríbue, quæsumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári ; ut redemptiónis tuæ fructum in nobis júgiter sentiámus. Qui vivis et regnas in sæcula sæculórum.
R. Amen.
14. Deinde annuntiat indulgentias a summis pontificibus concessas sanctissimum Sacramentum comitantibus.
15. Postea cum Sacramento in pyxide velo cooperta faciat signum crucis super populum, nihil dicens. Postremo illud in loco suo reponat.
16. Quod si ob difficultatem, aut longitudinem itineris, vel quia ea qua decet veneratione, Sacramentum ad ecclesiam commode reportari non potest, sumpta fuerit una tantum particula consecrata, ut dictum est, tunc ea infirmo administrata, sacerdos, prædictis precibus recitatis, eum manu benedicit, et una cum aliis privato habitu, exstinctis luminibus, umbella demissa, latente pyxide, ad ecclesiam, vel domum quisque suam revertatur.
Télécharger le livret...