← Retour au site

Euchologion


Oratio ante susceptionem itineris

Ant. In viam pacis et prosperitátis dírigat nos omnípotens et miséricors Dóminus : et Ángelus Ráphael comitétur nobíscum in via, ut cum pace, salúte et gáudio revertámur ad própria.


Benedíctus Dóminus Deus Ísraël, * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ :
Et eréxit cornu salútis nobis * in domo David púeri sui.
Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sæculo sunt, Prophetárum eius :
Salútem ex inimícis nostris, * et de manu omnium qui odérunt nos :
Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris : * et memorári testaménti sui sancti :
Iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, * datúrum se nobis ;
Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
In sanctitáte et iustítia coram ipso, * omnibus diébus nostris.
Et tu puer, prophéta Altíssimi vocáberis : * præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius :
Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius : * in remissiónem peccatórum eórum :
Per víscera misericórdiæ Dei nostri : * in quibus visitávit nos, óriens ex alto :
Illumináre his qui in ténebris et in umbra mortis sedent : * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.


Ant. In viam pacis et prosperitátis dírigat nos omnípotens et miséricors Dóminus : et Ángelus Ráphael comitétur nobíscum in via, ut cum pace, salúte et gáudio revertámur ad própria.

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.

V. Pater noster... secreto usque ad... et ne nos indúcas in tentatiónem.

R. Sed libera nos a malo.


V. Salvos fac servos tuos.

R. Deus meus, sperántes in te.


V. Mitte nobis, Domine, auxílium de sancto.

R. Et de Sion tuére nos.


V. Esto nobis, Dómine, turris fortitúdinis.

R. A fácie inimíci.


V. Nihil profíciat inimícus in nobis.

R. Et fílius iniquitátis non appónat nocére nobis.


V. Benedictus Dóminus die quotídie.

R. Prósperum iter fáciat nobis Deus salutárium nostrórum.


V. Vias tuas, Dómine, demónstra nobis.

R. Et sémitas tuas édoce nos.


V. Útinam dirigántur viæ nostræ.

R. Ad custodiéndas iustificatiónes tuas.


V. Erunt prava in dirécta.

R. Et áspera in vias planas.


V. Ángelis suis Deus mandávit de te.

R. Ut custódiant te in ómnibus viis tuis.


V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.


V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.


Orémus.          Oratio.

Deus, qui fílios Ísraël per maris medium sicco vestígio ire fecísti, quique tribus Magis iter ad te stella duce pandísti : tríbue nobis, quæsumus, iter prósperum tempúsque tranquíllum : ut, Ángelo tuo sancto cómite, ad eum quo pérgimus locum, ac demum ad ætérnæ salútis portum perveníre felíciter valeámus.

Deus, qui Abraham púerum tuum, de Ur Chaldæórum edúctum, per omnes suæ peregrinatiónis vias illæsum custodísti : quæsumus, ut nos fámulos tuos custodíre dignéris : esto nobis Dómine in procínctu suffrágium, in via solácium, in æstu umbráculum, in plúvia et frígore teguméntum, in lassitúdine vehículum, in adversitáte præsídium, in lúbrico báculus, in naufrágio portus : ut, te duce, quo téndimus próspere perveniámus, et demum incólumes ad própria redeámus.

Adésto, quæsumus Dómine, supplicatiónibus nostris : et viam famulórum tuórum in salútis tuæ prosperitáte dispóne : ut inter omnes viæ et vitæ huius varietátes tuo semper protegámur auxílio.

Præsta, quæsumus omnípotens Deus : ut família tua per viam salútis incédat ; et, beáti Ioánnis Præcursóris hortaménta sectándo, ad eum quem prædíxit secúra pervéniat, Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum : qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.


V. Procedámus in pace.

R. In nómine Dómini. Amen.