← Retour au site

Euchologion


Pro defunctis preces

De profúndis clamávi ad te, Dómine : * Dómine, exáudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
Si iniquitátes observáveris, Dómine : * Dómine, quis sustinébit ?
Quia apud te propitiátio est : * et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
Sustínuit ánima mea in verbo ejus : * sperávit ánima mea in Dómino.
A custódia matutína usque ad noctem : * speret Israël in Dómino.
Quia apud Dóminum misericórdia : * et copiósa apud eum redémptio.
Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus ejus.
Réquiem ætérnam, * dona eis, Dómine.
Et lux perpétua, * lúceat eis.


V. A porta ínferi.

R. Erue, Dómine, ánimas eorum.


V. Requiéscant in pace.

R. Amen.


V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.


V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.


Oremus.          Oratio.

Fidélium, Deus, ómnium Cónditor et Redémptor, animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tribue peccatórum : ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur : Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.